Job 8

GREG. Sciendum est imprimis, quia sicut Eliphaz sanctissimum Job de superbia principaliter notavit, licet et de hypocrisi breviter tetigerit, ita et iste de hypocrisi principaliter notare intendit; sed priusquam hoc faciat, quiddam praemittit unde perpenditur quam onerosa ei fuerint verba ipsius Job, verba scilicet aedificationis: quasi ergo ulterius bene loquentem pati non possit, indignative in haec verba prorupit, dicens: Quasi dicat: quare loqueris inutilia? et spiritus multiplex . Ibid. Quia gravia sunt iniquo verba aedificationis quasi ferre non possit; et quia non vult corrigi, bene dicta criminatur. Ibid. Dum multiplicitatem sermoni ejus tribuit, inopiam intelligentiae ipsius reprehendit. Et nota esse quatuor genera loquendi. Alii enim ampli sunt ore et sensu, qui laudandi sunt; alii vero utroque stricti, qui miserandi; alii sensu ampli, sed non possunt eloqui, qui sunt adjuvandi; alii sensu inopes, sed lingua torrentes, qui despiciendi: quod iste in crimen Job torquet. GREG. Haec Job nec negaverat nec ignorabat, etc., usque ad quasi juste perierint, alios feriunt, unde subdit: quasi ipsi in luce, Ecclesia sit in nocte: quam vocant, ut per cognitionem Dei surgat, et per precem poenitentiae praeterita diluat, in cogitatione, in opere. . Qui ab adjutorio tui modo errantis dormit. GREG. Id est praesentis vitae tranquillitatem restituet, quam solam aestimant esse Dei remunerationem. Ibid. Consilium mentis dicunt quod pacatur, quia si eos ad sua trahunt, a contentione conticescunt. Opes quoque intelligentiae promittunt dicendo. Sed quia verbis eorum non facile creditur, sententias patrum in argumentum sui erroris inflectunt, unde additur: Quia et amissa recuperari, et adhuc majora praesentis vitae praemia promittunt. Non videri, sed investigari monent, quia hoc nolunt conspici, quod liquido patet cunctis. aliquando moraliter docent ex praeteritis praesentia conjici, scilicet ex transitu eorum quod haec nulla sint, unde subdit, Quia, si pristina recolitur generatio, haec vita cito transire ut umbra cognoscitur. Laudant patres nobiscum, unde magis nos impugnet. Ibid. Quasi tu habes simplicitatem spiritus in ore, non in corde: illi contra. Saepe mali, se non attendentes, bonos lacerant, et vel bona, quae non videndo, sed audiendo didicerunt, proferunt; vel mala, quae ipsi agunt, aliis ingerunt, et ita factis se excusant, verbis judicant. Sic Baldath simulator justitiae contra hypocritas mira dicit, et de his docere justum praesumit, quae convenirent pravis. Vecors qui, hortis sitientibus, in flumine aquam fundit. Ibid. Scirpo vel carecto hypocritam comparat, etc., usque ad sed alienis criminibus ostendat. Ibid. Et justi herbae, secundum carnem, quia omnis caro fenum Isa. 48.; qui arescunt, quia eorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed hypocritarum ante: quia mox bona deserunt, ut ea consecuti sunt, propter quae simulaverunt. Hi sunt . Ecce cui comparat scirpum vel carectum: spes hypocritae est gloria, et hujusmodi saecularia, quae pereunt; aeterna permanent. Ibid. Vecordia est magnam rem vili pretio vendere, id est, bona laboriosa agere pro favore: hac modo delectatur, sed in poena displicebit, et tunc sciet nihil fuisse omnia quae transierunt, unde: Tela aranearum studiose texitur, flatu venti dissipatur: sic, quidquid hypocrita exsudat, favoris aura tollit. Domus mentis, est quaelibet res quam per dilectionem habitat animus: domus ergo hypocritae, est favor. Vel, domus est fiducia sanctitatis, quae coram hominibus, sed non coram Deo stabit. Scirpus, hypocrita, in nocte humidus videtur, id est, gratia sanctitatis infusus apparet hominibus, sed coram sole in die judicii arescet. Quaelibet herba prius a terra producitur, etc., usque ad hypocrita, etiam cum recte agit, a multis vult videri. Ibid. Radices sunt cogitationes; lapides, quia non additur vivi, homines boni et mali sunt; hypocrita ergo qui inter lapides moratur, cogitationes in quaerenda admiratione hominum multiplicat: per omnia enim quae agit occulta cogitatione laudes quaerit, palam habens quod hostes praedentur. Ut Ezechias, qui post multa beneficia sibi facta, nuntiis regis Babylonis omnia sua bona ostendit: unde mox audit: ita et dum laus quaeritur, virtus et pulchritudo in manus inimici traditur, unde Baldad dicit: Quia ibi stat, ubi suae mentis intentionem solidat: qui etsi sit plenus bonis, si absorbuerit eum Deus, id est, per mortem tulerit, de loco, id est favoribus hujus vitae; dicet: non novi te, ut fatuis virginibus dicitur Matth. 25.: et merito, quia non satis est ei nisi et alios sibi similes fecerit, et hoc est quod dicit: haec est enim laetitia viae ejus. . Cujus simplicitas modo a calliditate duplicium vocetur fatuitas. Ibid. Ut ab imo quo quaerunt gloriam elevet. Maligni sunt hypocritae qui nec bona bene agunt. Vel quia proximo exterius puros et simplices se ostendunt, interius duplicitatem celant; contra quos dicit Moyses: Deut. 22. Non quod post, quod constat: sed non ante, quod dubium hominibus potest videri: quasi, nec ante judicium simplices deserit, nec malos percutere desinit. id est mens gaudio Jubilum cum tanta laetitia corde concipitur, quam sermo non explicet, sed tamen os sonet. Ibid. Justorum hostes in judicio confusio induet, quia tunc viso judice mala omnia ante oculos mentis versantur, et reatus deprimens eos undique vestit. Qui ad hoc ideo veniunt, quia sola hic transitoria dilexerunt, unde addit: id est aedificatio aeternae felicitatis, quam supra se casuram multiplicant, ut se hic a necessatibus quasi ab aestu et imbre defendant: in qua mens habitat, quam bonus viator despicit.
Copyright information for VulgGlossa